Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10.1
iii Nonas cum in Laterium
fratris venissem, accepi litteras tuas et paulum respiravi, quod
post has ruinas mihi non acciderat. per enim magni aestimo tibi firmitudinem
animi nostri et factum nostrum probari. Sexto enim nostro quod scribis
probari, ita laetor ut me quasi patris eius, cui semper uni plurimum tribui, iudicio
comprobari putem. qui mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim
Nonis illis Decembribus, cum ego
"Sexte,
quidnam ergo?"
""
, inquit ille
""
eius igitur mihi vivit auctoritas et simillimus eius filius eodem est apud me
pondere quo fuit ille. quem salvere velim iubeas plurimum.
μὴ μάν
ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς,
ἀλλὰ μέγα ῤέξασ τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι.
tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum
emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum; senatum enim non puto), tamen suspensum animum meum detines, sed eo minus quod non dubito quid nobis agendum
putes; qui enim Flavio legionem et Siciliam dari scribas et id
iam fieri, quae tu scelera partim parari iam et cogitari, partim ex tempore futura
censes? ego vero Solonis, popularis tui et ut puto etiam mei, legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione non
alterius utrius partis fuisset, et, nisi si tu aliter censes, et
hinc abero et illim. sed alterum mihi est certius, nec praeripiam tamen.
exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi alias iam dedisti quas
scripsi ut Cephalioni dares.
quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum
iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace,
cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia
Pompeium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, dum oratores
eant redeant, quiescat. nihil video quod sperem aut quod iam putem fieri
posse. sed tamen hominis hoc ipsum probi est †magnum
sit† τῶν πολιτικωτάτων σκεμμάτων,
veniendumne sit in consilium tyranni si is aliqua de re bona deliberaturus sit.
qua re si quid eius modi evenerit ut arcessamur (quod equidem non credo.
quid enim essem de pace dicturus? dixi, ipse valde repudiavit), sed tamen
si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito. nihil enim
mihi adhuc accidit quod maioris consili esset.
Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum, tuaque ista
crebra ἐκφώνησισ
"ὑπέρευ"
me sola adhuc delectavit. litteras tuas vehementer exspecto; quas
quidem credo iam datas esse.
tu cum
Sexto servasti gravitatem eandem quam mihi praecipis. Celer
tuus disertus magis est quam sapiens. de iuvenibus quae ex
Tullia audisti vera sunt. Mucianum istud quod scribis non
mihi videtur tam re esse triste quam verbo. haec est ἄλη in qua nunc sumus mortis instar. aut enim mihi libere
inter malos πολιτευτέον fuit aut vel periculose cum
bonis. aut nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum
insectemur. utrumque periculosum est, at hoc quod agimus turpe nec tamen tutum.
istum qui filium Brundisium de
pace misit (de pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem
acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optavi, mentio facta
nulla sit. eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim
facturus, si acciderit ut leger.