Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10
Scr. in Cumano v Non. Mai. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
me caecum qui haec ante non viderim! misi ad te epistulam
Antoni. ei cum ego saepissime scripsissem nihil me contra
Caesaris rationes cogitare, meminisse me generi mei, meminisse
amicitiae, potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio, me autem, quia
cum lictoribus invitus cursarem, abesse velle nec id ipsum certum etiam nunc habere,
vide quam ad haec παραινετικῶσ:
"tuum consilium quam verum est. nam qui se medium esse vult
in patria manet, qui proficiscitur aliquid de altera utra parte iudicare videtur.
sed ego is non sum qui statuere debeam iure quis proficiscatur necne;
partis mihi Caesar has imposuit ne quem omnino discedere ex
Italia paterer. qua re parvi refert me probare cogitationem
tuam si nihil tamen tibi remittere possum. ad
Caesarem mittas censeo et ab eo hoc petas. non dubito quin
impetraturus sis, cum praesertim te amicitiae nostrae rationem habiturum esse
pollicearis."
habesσκυτάλην Λακωνικήν. omnino excipiam
hominem. erat autem v Nonas venturus vesperi, id est hodie.
cras igitur ad me fortasse veniet. temptabo,
†audeam† nihil properare; missurum ad Caesarem.
clam agam, cum paucissimis alicubi occultabor,
†carti† hinc istis invitissimis evolabo, atque utinam ad
Curionem! σύνεσ ὅ τοι λέγω.
magnus dolor accessit. efficietur aliquid dignum nobis.
δυσουρία tua mihi valde molesta. medere
amabo dum est ἀρχή. de
Massiliensibus gratae tuae mihi litterae.
quaeso ut sciam quicquid audieris. Ocellam cuperem, si
possem palam, quod a Curione effeceram. hic ego
Servium exspecto; rogor enim ab eius uxore et filio et puto opus
esse.
hic tamen Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem.
septem praeterea coniunctae lecticae amicarum sunt an amicorum. vide quam turpi leto pereamus et dubita, si potes, quin
ille, seu victus seu victor redierit, caedem facturus sit. ego vero vel
luntriculo, si navis non erit, eripiam me ex istorum parricidio. sed plura
scribam cum illum convenero.
iuvenem nostrum non possum non amare sed ab eo nos non amari plane intellego.
nihil ego vidi tam ἀνηθοποίητον, tam
aversum a suis, tam nescio quid cogitans. o vim incredibilem molestiarum! sed
erit curae et est ut regatur. mirum est enim ingenium, ἤθουσ ἐπιμελητέον.