Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10.11
obsignata iam epistula superiore non placuit ei dari cui constitueram quod
erat alienus. itaque eo die data non est. interim venit
Philotimus et mihi a te litteras reddidit. quibus quae de
fratre meo scribis, sunt ea quidem parum firma sed habent nihil ὕπουλον, nihil fallax, nihil non flexibile ad bonitatem, nihil quod non
quo velis uno sermone possis perducere; ne multa, omnis suos, etiam quibus irascitur
crebrius, tamen caros habet, me quidem se ipso cariorem. quod de puero aliter
ad te scripsit et ad matrem de filio, non reprehendo. de
Quinto et de sorore quae scribis molesta sunt eoque magis quod ea tempora
nostra sunt ut ego iis mederi non possim. nam certe mederer; sed quibus
in malis et qua in desperatione rerum simus vides.
illa de ratione nummaria non sunt eius modi (saepe enim audio ex ipso) ut non
cupiat tibi praestare et in eo laboret. sed si mihi Q.
Axius in hac mea fuga HS X_I_I_I_ non reddit quae
dedi eius filio mutua et utitur excusatione temporis, si Lepta, si ceteri,
soleo mirari de nescio quis HS X_X_ cum audio ex illo se urgeri.
vides enim profecto angustias. curari tamen ea tibi utique
iubet. an existimas illum in isto genere lentulum aut restrictum?
nemo est minus.
de fratre satis.
de eius filio
indulsit illi quidem suus pater semper sed non facit indulgentia mendacem aut avarum aut
non amantem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit.
itaque habet haec quoque quae nascuntur ex indulgentia, sed ea sunt
tolerabilia (quid enim dicam?) hac iuventute; ea vero, quae mihi quidem qui illum amo
sunt his ipsis malis in quis sumus miseriora, non sunt ab obsequio nostro.
nam suas radices habent; quas tamen evellerem profecto, si liceret.
sed ea tempora sunt ut omnia mihi sint patienda. ego meum facile
teneo; nihil est enim eo tractabilius. quoius quidem misericordia languidiora
adhuc consilia cepi et quo ille me certiorem vult esse eo magis timeo ne in eum exsistam
crudelior.
sed
Antonius venit heri vesperi. iam fortasse ad me veniet aut ne id
quidem, quoniam scripsit quid fieri vellet. sed scies continuo quid actum
sit. nos iam nihil nisi occulte.
de
pueris quid agam? parvone navigio committam? quid mihi animi in navigando
censes fore? recordor
enim aestate cum illo Rhodiorum
ἀφράκτῳ navigans quam fuerim sollicitus; quid duro
tempore anni actuariola fore censes? o rem undique miseram! Trebatius erat mecum, vir plane et civis bonus.
quae ille monstra, di immortales! etiamne
Balbus in senatum venire cogitet? sed ei ipsi cras ad te
litteras dabo. Vettienum mihi amicum, ut scribis, ita puto esse.
cum eo, quod ἀποτόμωσ ad me scripserat de
nummis curandis, θυμικώτερον eram iocatus.
id tu, si ille aliter acceperit ac debuit, lenies. monetali autem adscripsi, quod ille ad me pro cos.
sed quoniam est homo et nos diligit, ipse quoque a nobis diligatur.
vale.