Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12
Scr. in Cumano iii Non. Mai. a. 705(49).
CICERO ATTICO salutem
quidnam mihi futurum est aut quis me non solum infelicior sed iam etiam
turpior? nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius nec me
tamen ipse adhuc viderat sed hoc Trebatio narravit. quid agam
nunc quoi nihil procedit caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime?
ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putavi.
is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat
totus noster. huic nihil suspicabamur cum hoc mari negoti fore.
quo me nunc vertam? undique custodior. sed satis lacrimis.
παρακλεπτέον igitur et occulte in aliquam onerariam
corrependum, non committendum ut etiam compacto prohibiti videamur.
Sicilia petenda; quam si erimus nacti, maiora quaedam consequemur.
sit modo recte in Hispaniis! quamquam de ipsa
Sicilia utinam sit verum! sed adhuc nihil secundi.
concursus
Siculorum ad Catonem dicitur factus, orasse ut resisteret,
omnia pollicitos; commotum illum dilectum habere coepisse. non credo, ut est
luculentus auctor. potuisse certe teneri illam provinciam scio. ab
Hispaniis autem iam audietur.
hic nos C. Marcellum habemus eadem vere cogitantem aut
bene simulantem; quamquam ipsum non videram sed ex familiarissimo eius audiebam.
tu, quaeso, si quid habebis novi; ego, si quid moliti erimus, ad te statim
scribam. Quintum filium severius adhibebo. utinam proficere possim!
tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito,
ne quando quid emanet; ego item tuas.
Servium exspecto nec ab eo quicquam ὑγιέσ. scies quicquid erit.