Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10.16
commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus cum ad me bene mane
Dionysius fuit. quoi quidem ego non modo placabilem me
praebuissem sed totum remisissem, si advenisset qua mente tu ad me scripseras.
erat enim sic in tuis litteris quas Arpini acceperam, eum
venturum facturumque quod ego vellem. ego volebam autem vel cupiebam potius
esse eum nobiscum. quod quia plane, cum in Formianum venisset,
praeciderat, asperius ad te de eo scribere solebam. at ille perpauca locutus
hanc summam habuit orationis ut sibi ignoscerem; se rebus suis impeditum nobiscum ire
non posse. pauca respondi, magnum accepi dolorem, intellexi fortunam ab eo
nostram despectam esse. quid quaeris? (fortasse miraberis) in maximis horum
temporum doloribus hunc mihi scito esse. velim ut tibi amicus sit.
hoc cum tibi opto, opto ut beatus sis; erit enim tam diu.
consilium nostrum spero vacuum periculo fore. nam et
dissimulavimus et, ut opinor, non acerrime adservabimur.
navigatio modo sit qualem opto, cetera, quae quidem consilio provideri
poterunt, cavebuntur. tu, dum adsumus, non modo quae scies audierisve sed
etiam quae futura providebis scribas velim.
Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit (et, si
tenuisset, omnes boni ad eum se contulissent), Syracusis profectus est ante
diem viii K. Mai., ut ad me Curio scripsit. utinam, quod
aiunt, Cotta
Sardiniam teneat! est enim rumor. o, si id fuerit, turpem
Catonem!
ego ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis meae, profectus sum
in Pompeianum a. d. iii Idus ut ibi essem dum quae ad
navigandum opus essent pararentur. cum ad villam venissem, ventum est ad me:
"centuriones trium cohortium, quae Pompeiis sunt, me velle
postridie convenire"
—haec mecum Ninnius
noster,—
"velle eos mihi se et oppidum tradere."
at ego abii postridie a villa ante lucem, ut me omnino illi ne viderent.
quid enim erat in tribus cohortibus? quid si plures? quo apparatu?
cogitavi eadem illa Caeliana quae legi in epistula tua quam
accepi simul et in Cumanum veni eodem die, et simul fieri poterat ut
temptaremur. omnem igitur suspicionem sustuli.
sed, dum redeo, Hortensius venerat et ad me
Terentiam salutatum deverterat. sermone erat usus honorifico
erga me. iam eum, ut puto, videbo; misit enim puerum se ad me venire.
hoc quidem melius quam conlega noster Antonius, cuius inter
lictores lectica mima portatur.