Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
17
Scr. in Cumano xvii K. Iun. a. 705(49).
CICERO ATTICO salutem
Pr. Idus
Hortensius ad me venit scripta epistula. †vellem
cetera eius†, quam in me incredibilem ἐκτένειαν! qua quidem cogito uti. deinde Serapion
cum epistula tua. quam prius quam aperuissem, dixi ei te ad me de eo
scripsisse antea, ut feceras. deinde epistula †scripta†
cumulatissime cetera. et hercule hominem probo; nam et doctum et probum
existimo; quin etiam navi eius me et ipso convectore usurum puto.
crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat
scriptionem meam. valetudinem tuam iam confirmatam esse et a vetere morbo et
a novis temptationibus gaudeo.
Ocellam vellem haberemus; videntur enim esse haec paulo faciliora futura. nunc quidem aequinoctium nos moratur quod valde
perturbatum erat. †id si cras† erit, utinam idem maneat
Hortensius! si quidem, ut adhuc erat, liberalius
esse nihil potest.
de diplomate admiraris quasi nescio cuius te flagiti insimularim.
negas enim te reperire qui mihi id in mentem venerit. ego autem,
quia scripseras te proficisci cogitare (etenim audieram nemini aliter licere), eo te
habere censebam et quia pueris diploma sumpseras. habes causam opinionis
meae. et tamen velim scire quid cogites in primisque si quid etiam nunc novi
est. xvii K. Iun.