Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10.18
Tullia mea peperit xiiii K. Iun. puerum ἑπταμηνιαῖον. quod
εὐτόκησεν gaudeo; quod quidem est natum perimbecillum
est. me mirificae tranquillitates adhuc tenuerunt atque maiori impedimento
fuerunt quam custodiae quibus adservor. nam illa Hortensiana
omnia †fuere infantia ita fiet† homo nequissimus a
Salvio liberto depravatus est. itaque posthac non scribam ad
te quid facturus sim sed quid fecerim; omnes enim Κωρυκαῖοι videntur subauscultare quae loquor.
tu tamen si quid de Hispaniis sive quid aliud perge, quaeso,
scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum quo opto pervenerimus aut si quid ex
cursu. sed hoc quoque timide scribo; ita omnia tarda adhuc et spissa. ut male
posuimus initia sic cetera sequuntur.
Formias nunc sequimur; eodem nos fortasse Furiae persequentur.
ex
Balbi autem sermone quem tecum habuit, non probamus de Melita.
dubitas igitur quin nos in hostium numero habeat? scripsi
equidem Balbo te ad me et de benevolentia scripsisse
et de suspicione.
egi gratias; de altero ei me purga. ecquem tu hominem
infeliciorem? non loquor plura, ne te quoque excruciem. ipse
conficior venisse tempus cum iam nec fortiter nec prudenter quicquam facere possim.