Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12
Scr. Brundisi viii Id. Mart. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. VIII Id. Mart.
vespere. eo autem die mane tabellarios miseram; quibus ad te dederam
litteras. tuis tamen lectis litteris putavi iam aliquid rescribendum esse ea
re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari
adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim. nihil
opus est mihi nova ratione. saepe enim ad eum scripsi multisque mandavi
me non potuisse, quom cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam.
nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non
meo consilio usum esse. posteaque quom mihi litterae a Balbo
Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratrem
"lituum"
meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum
cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in
praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nihilo minus his verbis ad
Caesarem scripsi:
"de
Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi
commendare hoc meo tempore non audeo. illud dumtaxat tamen audebo petere
abs te quod potero, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia
constarent minusve te diligerem potiusque semper illum auctorem nostrae coniunctionis
fuisse meique itineris comitem, non ducem. qua re ceteris in rebus tantum
ei tribues quantum humanitas tua amicitiaque vestra postulat. ego ei ne
quid apud te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo."
qua re si quis congressus fuerit mihi cum Caesare, etsi non
dubito quin is lenis in illum futurus sit idque iam declaraverit, ego tamen is ero qui
semper fui. sed, ut video, multo magis est nobis laborandum de
Africa; quam quidem tu scribis confirmari cotidie magis ad condicionis
spem quam victoriae. quod utinam ita esset! sed longe aliter esse
intellego teque ipsum ita existimare arbitror, aliter autem scribere non fallendi sed
confirmandi mei causa, praesertim cum adiungatur ad Africam etiam
Hispania.
quod me admones ut scribam ad Antonium et ad ceteros, si
quid videbitur tibi opus esse, velim facias id quod saepe fecisti. nihil enim
mihi venit in mentem quod scribendum putem. quod me audis erectiorem esse
animo, quid putas cum videas accessisse ad superiores aegritudines praeclaras generi
actiones? tu tamen velim ne intermittas, quod eius facere poteris, scribere
ad me, etiam si rem de qua scribas non habebis. semper enim adferunt aliquid
mihi tuae litterae. Galeonis hereditatem crevi.
puto enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est.
viii Idus Martias.