Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Brundisi xvii K. Quint. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
ego cum Sallustio
Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam
autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem.
itaque matri eam, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus.
Paeto, †que ad modum consolandis scripsisti†,
putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse.
quod
Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio.
sed non dubito quin istis persuaderi nullo modo possit ea quae
faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar. ego tamen utar moderatione
qua potero; quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego.
te iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde
molestum est. illum ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat
constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus
Martias nec post Idus Decembr. ab illo datas ullas litteras.
ex quo intellegis illud de litteris a. d. v Idus Febr. datis,
quod inane esset etiam si verum esset, non verum esse. L. Terentium
discessisse ex Africa scimus Paestumque venisse.
quid is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat
scire velim. dicitur enim per Nasidium emissus esse.
id quale sit velim, si inveneris, ad me scribas. de HS X_, ut scribis, faciam. vale. xvii Kal.
Quintilis.