Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11.18
de illius Alexandrea discessu nihil adhuc rumoris, contraque
opinio valde esse impeditum. itaque nec mitto, ut constitueram,
Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. quodvis enim
supplicium levius est hac permansione. hac de re et ad Antonium
scripsi et ad Balbum et ad Oppium. sive enim bellum
in Italia futurum est sive classibus utetur, hic esse me minime convenit;
quorum fortasse utrumque erit, alterum certe.
intellexi omnino ex Oppi sermone quem tu mihi scripsisti quae
istorum ira esset, sed ut eam flectas te rogo. nihil omnino iam exspecto nisi
miserum, sed hoc perditius in quo nunc sum fieri nihil potest. qua re
et cum Antonio loquare velim et cum istis et rem, ut
poteris, expedias et mihi quam primum de omnibus rebus rescribas. vale.
xii Kal. Quintil.