Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11.2
litteras tuas accepi pr. Non. Febr. eoque ipso die ex testamento
crevi hereditatem. ex multis meis miserrimis curis est una levata si, ut
scribis, ista hereditas fidem et famam meam tueri potest; quam quidem intellego te etiam
sine hereditate tuis opibus defensurum fuisse.
de dote quod scribis, per omnis deos te obtestor ut totam rem suscipias et
illam miseram mea culpa et neglegentia tueare meis opibus si quae sunt, tuis quibus tibi
molestum non erit facultatibus. quoi quidem deesse omnia, quod scribis,
obsecro te, noli pati. in quos enim sumptus abeunt fructus praediorum?
iam illa HS L_X_ quae scribis nemo mihi umquam dixit
ex dote esse detracta; numquam enim essem passus. sed haec minima est ex iis
iniuriis quas accepi; de quibus ad te dolore et lacrimis scribere prohibeor.
ex ea pecunia quae fuit in Asia partem dimidiam fere exegi.
tutius videbatur fore ibi ubi est quam apud publicanos. quod me
hortaris ut firmo sim animo, vellem posses aliquid adferre quam ob rem id facere possem.
sed si ad ceteras miserias accessit etiam id quod mihi
Chrysippus dixit parari (tu nihil significasti) de domo, quis me miserior
uno iam fuit? oro, obsecro, ignosce. non possum plura scribere.
quanto maerore urgear profecto vides. quod si mihi commune cum
ceteris esset qui videntur in eadem causa esse, minor mea culpa videretur et eo
tolerabilior esset. nunc nihil est quod consoletur, nisi quid tu efficis, si
modo etiam nunc effici potest ut ne qua singulari adficiar calamitate et iniuria.
tardius ad te remisi tabellarium quod potestas mittendi non fuit. a tuis et
nummorum accepi HS L_X_X_ et vestimentorum quod opus fuit.
quibus tibi videbitur velim des litteras meo nomine. nosti meos
familiaris. si signum requirent aut manum, dices me propter custodias ea vitasse.