Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3
Scr. in castris Pompei Id. Iun. a. 706 (48).
CICERO ATTICO salutem
quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit. quem
diutius tenui quia cotidie aliquid novi exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla
causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet quid
vellem. utrumque grave est et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum
exitu ista quam scribis abruptio. qua re ut alia sic hoc vel maxime tuae curae benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati;
cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute
nostra fortunisque deliberavissem.
quod negas praecipuum mihi ullum in communibus
incommodis impendere, etsi ista res non nihil habet
consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima
esse et me facillime vitare potuisse. ea tamen erunt minora si, ut adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur.
pecunia apud Egnatium est. sit a me ut est.
neque
enim hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid maxime
opus sit; etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui
magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori
fore. tu ut antea fecisti, velim si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me
existimes ipse conficias. tuis salutem dic. cura ut valeas.
in primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide ne quid ei desit de
qua scis me miserrimum esse. Idibus
Iuniis ex castris.