Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12
1
Scr. in Arpinati viii K. Dec. a. 708 (46).
CICERO ATTICO salutem
undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaravi egrediens e villa
ante lucem atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in
Tusculano, ibi unum diem; v Kalend. igitur ad constitutum.
atque utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum
Atticae possim currere! quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad
me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid
scribat ad te; eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque
Piliae. et tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad
me si quid habebis.
cum complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me venit cum epistula tua
tabellarius; qua lecta de Atticae febricula scilicet valde dolui.
reliqua quae exspectabam ex tuis litteris cognovi omnia; sed quod scribis
"igniculum matutinum γεροντικόν,"
γεροντικώτερον est memoriola vacillare. ego
enim iiii Kal. Axio dederam, tibi iii, Quinto quo die
venissem, id est v Kal. Hoc igitur habebis, novi nihil.
quid ergo opus erat epistula? quid, cum coram sumus et garrimus
quicquid in buccam? est profecto quiddam λέσχη, quae habet, etiam si nihil subest, conlocutione ipsa suavitatem.