Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.12
de dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est
delegandi. quoquo modo confice. turpe est rem impeditam iacere.
Insula
Arpinas habere potest germanam ἀποθέωσιν;
sed vereor ne minorem τιμὴν habere videatur ἐκτοπισμόσ. est igitur animus in hortis; quos
tamen inspiciam cum venero.
de
Epicuro, ut voles; etsi μεθαρμόσομαι. in
posterum genus hoc personarum. incredibile est quam ea quidam requirant.
ad antiquos igitur; ἀνεμέσητον γάρ.
nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere ut
eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem sed nescio quo modo tamen
exspecto. qua re sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque
cura.