Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.15
apud
Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser videbis.
in hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in silvam abstrusi
densam et asperam, non exeo inde ante vesperum. secundum te nihil est mihi
amicius solitudine. in ea mihi omnis sermo est cum litteris. eum
tamen interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares non sumus.
Bruto ut suades, rescribam. eas litteras cras habebis.
cum erit cui des, dabis.