Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
22
Scr. Asturae xv K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de
Terentia quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam.
ista enim sunt ipsa vulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu.
moderare igitur, quaeso, ut potes. neque enim a te plus quam
potes postulo.
potes autem quid veri sit perspicere tu unus. de Rutilia quoniam
videris dubitare, scribes ad me cum scies sed quam primum, et num Clodia
D. Bruto consulari filio suo mortuo vixerit. id de
Marcello aut certe de Postumia sciri potest, illud autem de
M. Cotta aut de Syro aut de
Satyro.
de hortis etiam atque etiam rogo. omnibus meis eorumque quos scio
mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. sunt
etiam quae vendere facile possim. sed ut non vendam eique usuram pendam a quo
emero non plus annum, possum adsequi quod volo, si tu me adiuvas. paratissimi
sunt Drusi; cupit enim vendere. proximos puto
Lamiae; sed abest. tu tamen, si quid potes, odorare.
ne
Silius quidem quicquam utitur et iis†usuris facillime
sustentabitur. habe tuum negotium nec quid res mea familiaris postulet
quam ego non curo sed quid velim et cur velim existima.