Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.23
putaram te aliquid novi, quod eius modi fuerat initium litterarum,
"quamvis non curarem quid in Hispania fieret,"
tamen te
scripturum; sed videlicet meis litteris respondisti ut de foro et de curia.
sed domus est, ut ais, forum. quid ipsa domo mihi opus est
carenti foro? occidimus, occidimus Attice, iam pridem nos
quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo tenebamur amisimus. itaque
solitudinem sequor et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero
(potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu
quidem. atque etiam illa causa est non veniendi. meministi quid ex
te Aledius quaesierit. qui etiam nunc molesti sunt, quid
existimas, si venero?
de
Terentia ita cura ut scribis meque hac ad maximas aegritudines accessione
non maxima libera. et ut scias me ita dolere ut non iaceam, quibus consulibus
Carneades et ea legatio Romam venerit scriptum est in tuo
annali. haec nunc quaero quae causa fuerit (de Oropo, opinor,
sed certum nescio) et, si ita est, quae controversiae. praeterea, qui eo
tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis,
qui etiam Athenis
πολιτικοὶ fuerint inlustres. quae etiam ex
Apollodori puto posse inveniri.
de
Attica molestum, sed quoniam leviter, recte esse confido.
de Gamala dubium non mihi erat. unde enim tam felix Ligus pater?
nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant quae volo, levari non possum?
de
Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram et, ut
opinor, heri ad te scripseram; sed quanti quanti bene emitur quod necesse est.
mihi, quoquo modo tu existimas scio enim ego ipse quid de me existimem),
levatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti.
ad
Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta. si
nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi
Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem tamen plus etiam quam
satis. id velim cogites. nec tamen ista pretia hortorum
pertimueris. nec mihi iam argento nec veste opus est nec quibusdam amoenis
locis; hoc opus est. video etiam a quibus adiuvari possim. sed
loquere cum Silio; nihil enim est melius. mandavi etiam
Siccae. rescripsit constitutum se cum eo habere.
scribet igitur ad me quid egerit, et tu videbis.