Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.25
scripsit ad me diligenter Sicca de Silio seque ad
te rem detulisse; quod tu idem scribis. mihi et res et condicio placet sed
ita ut numerato malim quam aestimatione. voluptarias enim possessiones nolet
Silius; vectigalibus autem ut his possum esse contentus quae habeo, sic
vix minoribus. unde ergo numerato? HS DC exprimes ab Hermogene,
cum praesertim necesse erit et domi video esse HS DC. reliquae
pecuniae vel usuram Silio pendemus, dum a Faberio vel cum
aliquo qui Faberio debet repraesentabimus. erit etiam aliquid
alicunde. sed totam rem tu gubernabis.
Drusianis vero hortis multo antepono neque sunt umquam comparati.
mihi crede, una me causa movet in qua scio me τετυφῶσθαι. sed, ut facis, obsequere huic errori meo.
nam quod scribis
"ἐγγήραμα,"
actum iam de isto est; alia magis quaero.