Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.29
Silius, ut scribis, hodie. cras igitur vel potius cum poteris
scribes, si quid erit cum videris. nec ego Brutum vito nec tamen
ab eo levationem ullam exspecto; sed erant causae cur hoc tempore istic esse nollem.
quae si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum et, ut
nunc est, mansurae videntur.
de hortis, quaeso, explica. caput illud est quod scis.
sequitur ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum
nec a vobis abesse. huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius et de
hac re quid tui consili sit. mihi persuasum est et eo magis quod idem
intellexi tibi videri me ab Oppio et Balbo valde diligi.
cum his communices quanto opere et qua re velim hortos; sed id ita posse,
si expediatur illud Faberianum; sint ne igitur auctores futuri.
si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt
adducito; totum enim illud desperatum. denique intelleges ecquid inclinent ad
hoc meum consilium adiuvandum. si quid erit, magnum est adiumentum; si minus,
quacumque ratione contendamus. vel tu illud
"ἐγγήραμα,"
quem ad modum scripsisti, vel ἐντάφιον putato. de illo Ostiensi nihil est
cogitandum. si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse),
Damasippi experiendum est.