Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
30
Scr. Asturae vi Id. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
quaero quod ad te scribam, sed nihil est: eadem cotidie. quod
Lentulum invisis valde gratum. pueros attribue ei quot et quos
videbitur. de
Sili voluntate vendendi et de eo, quanti, tu vereri videris primum ne
nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; sed tibi adsentior. qua
re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. quod
Silius te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere
commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium.
de mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere
Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. cum
Ovia, quaeso, vide ut conficiatur. quoniam, ut scribis, nox
erat, in hodierna epistula plura exspecto.