Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.31
Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. equidem
magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta videtur (habet
enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud a quo refugiat, cum ab ipso id
fuerit destinatum, venditurum.
quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos
Drusi. accessi numquam; Coponianam villam et
veterem et non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem
neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. sed mihi utrivis istorum
tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. possim autem adsequi necne tu
velim cogites. si enim Faberianum venderem, explicare vel
repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur ut
venderet. si venalis non haberet, transirem ad Drusum vel tanti
quanti Egnatius illum velle tibi dixit. magno etiam adiumento
nobis Hermogenes potest esse in repraesentando. at tu concede
mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is debeat esse qui emere cupiat, et tamen ita servio
cupiditati et dolori meo ut a te regi velim.