Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
32
Scr. Asturae v K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
Egnatius mihi scripsit. is si quid tecum locutus erit
(commodissime enim per eum agi potest) ad me scribes, et id agendum puto. nam
cum Silio non video confici posse. Piliae et
Atticae salutem.
haec ad te mea manu. vide, quaeso, quid agendum sit.
Publilia ad me scripsit matrem suam, †cum
Publilio loqueretur†, ad me cum illo venturam et se una, si
ego paterer. orat multis et supplicibus verbis ut liceat et ut sibi
rescribam. res quam molesta sit vides. rescripsi mi etiam gravius
esse quam tum cum illi dixissem me solum esse velle; qua re nolle me hoc tempore eam ad
me venire. putabam si nihil rescripsissem illam cum matre venturam; nunc non
puto. apparebat enim illas litteras non esse ipsius. illud autem
quod fore video ipsum volo vitare ne illae ad me veniant, et una est vitatio ut ego avolem. nollem, sed necesse est. te hoc nunc
rogo ut explores ad quam diem hic ita possim esse ut ne opprimar. ages, ut
scribis, temperate.
Ciceroni velim hoc proponas, ita tamen, si tibi non iniquum videbitur, ut
sumptus huius peregrinationis quibus, si Romae esset domumque conduceret,
quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes
Argileti et Aventini, et cum ei proposueris, ipse velim
reliqua moderere quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei quod opus sit.
praestabo nec Bibulum nec Acidinum nec
Messallam, quos Athenis futuros audio maiores sumptus
facturos quam quod ex eis mercedibus recipietur. itaque velim videas primum
conductores qui sint et quanti, deinde ut sint qui ad diem solvant et quid viatici, quid
instrumenti satis sit. iumento certe Athenis
nihil opus est. quibus autem in via utatur domi sunt plura quam opus
erat, quod etiam tu animadvertis.