Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.36
fanum fieri volo neque hoc mihi eripi potest. sepulcri
similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo quam ut maxime adsequar
ἀποθέωσιν. quod poteram, si in ipsa villa
facerem; sed ut saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido. in
agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse ut posteritas habeat religionem.
hae meae tibi ineptiae (fateor enim) ferendae sunt; nam habeo ne me
quidem ipsum quicum tam audacter communicem quam tecum. sin tibi res, si
locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte. si quid
in mentem veniet quo modo eam effugere possimus, utemur.
ad
Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum quod in
Cumano esse noluerit propter eam causam quam tibi dixi.
cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse facere rustice.
et si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, velim cohortere et
exacuas Cluatium. nam etiam si alio loco placebit, illius nobis opera
consilioque utendum puto. tu ad villam fortasse cras.