Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
37
Scr. Asturae iv Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
a te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram
eodem die tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die
Piliam et Atticam plane belle se habere. quod
mihi Bruti litteras, gratum. ad me quoque misit; quae litterae
mihi redditae sunt tertio decimo die. eam ipsam ad te epistulam misi et ad
eam exemplum mearum litterarum.
de fano, si nihil mihi hortorum invenis, qui quidem
tibi inveniendi sunt, si me tanti facis quanti certe facis, valde probo rationem tuam de
Tusculano. quamvis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen
nisi magnae curae tibi esset ut ego consequerer id quod magno opere vellem, numquam ea
res tibi tam belle in mentem venire potuisset. sed nescio quo pacto
celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. maxima est in
Scapulae celebritas, propinquitas praeterea ubi sis, ne totum diem
in villam. qua re ante quam discedis, Othonem, si
Romae est, convenias pervelim. si nihil erit, etsi tu meam
stultitiam consuesti ferre, eo tamen progrediar uti stomachere. Drusus enim
certe vendere vult. si ergo aliud non erit, mea erit culpa nisi emero.
qua in re ne labar, quaeso, provide. providendi autem una ratio
est si quid de Scapulanis possumus. et velim me certiorem facias
quam diu in suburbano sis futurus.
apud
Terentiam
tam gratia opus est nobis tua quam auctoritate. sed
facies ut videbitur. scio enim si quid mea intersit tibi maiori curae solere
esse quam mihi.