Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.37A
Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium
Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem,
Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. nihil praeterea
novi. litteras
Narbone dedit xiiii Kal. Maias.
tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti.
scribes igitur si quid erit certius. quod me a maestitia avocas,
multum levaris si locum fano dederis. multa mihi εἰς ἀποθέωσιν in mentem veniunt, sed loco valde opus est. qua re
etiam Othonem vide.