Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.38A
quod putas oportere pervideri iam animi mei firmitatem graviusque quosdam
scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum, si qui me fractum esse
animo et debilitatum putant sciant quid litterarum et cuius generis conficiam, credo, si
modo homines sint, existiment me, sive ita levatus sim ut animum vacuum ad res
difficilis scribendas adferam, reprehendendum non esse, sive hanc aberrationem a dolore
delegerim quae maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam
oportere.
sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id
quod video te non minus quam me laborare. hoc mihi debere videor neque levari
posse nisi solvero aut videro me posse solvere, id est locum qualem volo invenero.
heredes
Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse,
partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est scilicet emptori loci; sin
venibunt, quid fieri possit videbimus. nam ille locus
Publicianus qui est Treboni et Cusini erat ad
me adlatus. sed scis aream esse. nullo pacto probo.
Clodiae sane placent sed non puto esse venalis. de
Drusi hortis, quamvis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam nisi
quid inveneris. aedificatio me non movet. nihil enim aliud
aedificabo nisi id quod etiam si illos non habuero. Κῦρος δ᾽, ε᾽
mihi sic placuit ut cetera
Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi.