Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
39
Scr. Asturae viii Id. m. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
tabellarius ad me cum sine litteris tuis venisset, existimavi tibi eam causam
non scribendi fuisse quod pridie scripsisses ea ipsa ad quam rescripsi epistula.
exspectaram tamen aliquid de litteris Asini
Pollionis. sed nimium ex meo otio tuum specto.
quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse ne habeas scribere
nisi eris valde otiosus.
de tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut
erant olim cum tamen brevioribus diebus cotidie respondebant tempori tabellam, et erat
aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam. nunc nisi
Otho exstitisset, quod scriberemus non erat; id
ipsum dilatum est. tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis
cum tuas litteras lego. sed quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi
necessitas nulla est, conquiescent litterae nisi quid novi exstiterit.