Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.4
o gratas tuas mihi iucundasque litteras! quid quaeris? restitutus est mihi
dies festus. angebar enim quod Tiro
ἐνερευθέστερον te sibi esse visum dixerat.
addam igitur, ut censes, unum diem
sed de Catone
πρόβλημα Ἀρχιμήδειον est. non adsequor ut
scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint; quin
etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni voluntate consiliisque quae de re publica
habuit recedam ψιλῶσque velim gravitatem constantiamque
eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum ἄκουσμα
sit.
sed vere laudari ille vir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae
nunc sunt et futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam
reliquerit. horum quid est quod Aledio probare possimus?
sed cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad
convalescendum adhibe prudentiam.