Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.40
qualis futura sit Caesaris vituperatio contra laudationem meam
perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit; in quo conligit vitia
Catonis sed cum maximis laudibus meis. itaque misi librum ad
Muscam ut tuis librariis daret. volo enim eum divulgari; quod
quo facilius fiat imperabis tuis.
συμβουλευτικὸν saepe conor. nihil reperio et
quidem mecum habeo et Ἀριστοτέλουσ et Θεοπόμπου libros πρὸς Ἀλέξανδρον. sed quid simile? illi et quae ipsis
honesta essent scribebant et grata Alexandro. ecquid tu eius
modi reperis? mihi quidem nihil in mentem venit. quod scribis te
vereri ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo maerore minuatur, ego quid homines aut
reprehendant aut postulent nescio. ne doleam? qui potest?
ne iaceam? quis umquam minus? dum tua me domus
levabat, quis a me exclusus? quis venit qui offenderet? Asturam sum a te
profectus. legere isti laeti qui me reprehendunt tam multa non possunt quam
ego scripsi. quam bene, nihil ad rem, sed genus scribendi id fuit quod nemo
abiecto animo facere posset. triginta dies in hortis fui. quis aut
congressum meum aut facilitatem sermonis desideravit? nunc ipsum ea lego, ea
scribo ut ii qui mecum sunt difficilius otium ferant quam ego laborem.
si quis requirit cur Romae non sim: quia discessus est; cur non
sim in iis meis praediolis quae sunt huius temporis: quia frequentiam illam non facile
ferrem. ibi sum igitur ubi is qui optimas Baias habebat
quotannis hoc tempus consumere solebat. cum
Romam venero, nec vultu nec oratione reprehendar. hilaritatem
illam qua hanc tristitiam temporum condiebam in perpetuum amisi, constantia et
firmitas nec animi nec orationis requiretur.
de hortis Scapulanis hoc videtur effici posse, aliud tua gratia,
aliud nostra, ut praeconi subiciantur. id nisi fit, excludemur.
sin ad tabulam venimus, vincemus facultates Othonis nostra
cupiditate. nam quod ad me de Lentulo scribis, non
†est in eo†. Faberiana modo res certa sit tuque
enitare, quod facis, quod volumus consequemur.
quod quaeris quam diu hic: paucos dies. sed certum non habeo.
simul ac constituero, ad te scribam, et tu ad me quam diu in suburbano sis
futurus. quo die ego ad te haec misi, de Pilia et
Attica mihi quoque eadem quae scribis et scribuntur et nuntiantur.