Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.42
nullum a te desideravi diem litterarum; videbam enim quae scribis, et tamen
suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse quod scriberes; a. d. vi
Idus vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere.
ego tamen ad te fere cotidie mittam; malo enim frustra quam te non habere
cui des, si quid forte sit quod putes me scire oportere. itaque accepi vi
Idus litteras tuas inanis. quid enim habebas quod scriberes?
mi tamen illud quicquid erat non molestum fuit, ut
nihil aliud, scire me novi te nihil habere. scripsisti tamen nescio quid de
Clodia. ubi ergo ea est aut quando ventura? placet mihi res
sic ut secundum
Othonem nihil magis. sed neque hanc vendituram puto
(delectatur enim et copiosa est), et illud alterum quam sit difficile te non fugit.
sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus.
ego me hinc postridie id. exiturum puto sed
aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum.
cum certum sciero, scribam ad te.