Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
43
Scr. Asturae iv Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
venerat mihi in mentem monere te ut id ipsum quod facis faceres.
putabam enim commodius te idem istud domi agere posse interpellatione
sublata.
ego postridie Idus, ut
scripsi ad te ante, Lanuvi manere constitui, inde aut Romae
aut in Tusculano; scies ante utrum †quod scies recte
illam rem fore levamento, bene facis cumidesse† mihi crede perinde ut
existimare tu non potes. res indicat quanto opere id cupiam, quom tibi audeam
confiteri quem id non ita valde probare arbitrer. sed ferendus tibi in hoc
meus error. ferendus? immo vero etiam adiuvandus.
de
Othone diffido, fortasse quia cupio. sed tamen maior etiam res
est quam facultates nostrae, praesertim adversario et cupido et locuplete et herede.
proximum est ut velim Clodiae. sed si ista minus
confici possunt, effice quidvis. ego me maiore religione quam quisquam fuit
ullius voti obstrictum puto. videbis etiam Trebonianos, etsi absunt domini.
sed, ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano ne
aestas effluat; quod certe non est committendum.