Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
49
Scr. in Tusculano xiv K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
sentiebam omnino quantum mihi praesens prodesses sed multo magis post
discessum tuum sentio. quam ob rem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te
totus aut tu ad me, quod licebit.
heri non multo post quam tu a me discessisti, puto, quidam urbani ut
videbantur ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario
C. f. C. n. multis verbis
"agere mecum per cognationem quae
mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam
L. Crassi avi sui ut se defenderem,"
causamque suam mihi
perscripsit. rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam
Caesaris propinqui eius omnis potestas esset, viri optimi et hominis
liberalissimi; me tamen ei fauturum. o tempora! fore cum dubitet Curtius
consulatum petere! sed haec hactenus.
de
Tirone mihi curae est. sed iam sciam quid agat. heri
enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. epistulam ad
Ciceronem tibi misi. horti quam in diem proscripti sint velim
ad me scribas.