Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
52
CICERO ATTICO salutem
L. Tullium Montanum nosti qui cum Cicerone profectus est. ab eius sororis viro litteras accepi Montanum Planco debere, quod praes pro Flaminio sit, HS x_x_; de ea re nescio quid te a Montano rogatum. sane velim, sive
Plancus est rogandus sive qua re potes illum iuvare, iuves. pertinet ad nostrum officium. si res tibi forte notior est quam mihi, aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me velim ut quid rei sit et quid rogandum sciam.
de epistula ad Caesarem quid egeris exspecto. de Silio non ita sane laboro. tu mi aut Scapulanos aut Clodianos efficias necesse est. sed nescio quid videris dubitare de Clodia; utrum quando veniat an sintne venales? sed quid est quod audio Spintherem fecisse divortium?
de lingua Latina securi es animi. dices, qui talia a conscribis?' ἀπόγραφα sunt, minore labore fiunt; verba tantum adfero quibus abundo.