Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. in Tusculano prid. Id. Iun. a. 708 (46).
CICERO ATTICO salutem
ego misi Tironem
Dolabellae obviam. is ad me Idibus revertetur.
te exspectabo postridie. de
Tullia mea tibi antiquissimum esse video idque ita ut sit te vehementer
rogo. ergo ei in integro omnia; sic enim scribis. mihi etsi
Kalendae vitandae fuerunt Nicasionumque ἀρχέτυπα fugienda conficiendaeque tabulae, nihil tamen tanti ut a te
abessem fuit. cum
Romae essem et te iam iamque visurum me putarem, cotidie tamen horae quibus
exspectabam longae videbantur. scis me minime esse blandum; itaque minus
aliquanto dico quam sentio.