Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12.6
de
Caelio vide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro. ego ista non
novi. sed certe in collubo est detrimenti satis. huc aurum si
accedit—sed quid loquor? tu videbis. habes
Hegesiae genus, quod Varro laudat.
venio ad Tyrannionem. ain tu? verum hoc fuit? sine me?
at ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? quo
modo hoc ergo lues? uno scilicet si mihi librum miseris; quod ut facias etiam
atque etiam rogo. etsi me non magis liber ipse delectabit quam tua admiratio
delectavit. amo enim πάντα φιληδείμονα
teque istam tam tenuem θεωρίαν tam valde admiratum esse
gaudeo. etsi tua quidem sunt eius modi omnia. scire enim vis; quo
uno animus alitur. sed, quaeso, quid ex ista acuta et gravi refertur ad
τέλοσ?
sed
longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem fortasse aliquo negotio.
et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem
unctumque repetemus. sed ad prima redeo. librum, si me amas,
mitte. tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te. "
ut etiam Oratorem legas? macte virtute! mihi
quidem gratum est et erit gratius si non modo in tuis libris sed
etiam in aliorum per librarios tuos
"
Aristophanem
"
reposueris pro
"Eupoli."
3
"Chremés, tantumne ab ré tua est otí tibi,
Caesar autem mihi inridere visus est
"quaeso"
illud tuum, quod
erat et εὐπινὲσ et urbanum. ita porro te
sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam
doleo tam diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut
volumus.