Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13
1
Scr. in Tusculano x K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
ad
Cicerone ita scripsisti ut neque severius neque temperatius scribi poterit
nec magis quam quem ad modum ego maxime vellem; prudentissime etiam ad
Tullios.
qua re aut ista proficient aut aliud agamus. de pecunia vero video
a te omnem diligentiam adhiberi vel potius iam adhibitam esse. quod si
efficis, a te hortos habebo. nec vero ullum genus possessionis est quod
malim, maxime scilicet ob eam causam quae suscepta est; cuius festinationem mihi tollis,
quoniam de aestate polliceris vel potius recipis. deinde etiam ad καταβίωσιν maestitiamque minuendam nihil mihi reperiri potest
aptius; cuius rei cupiditas impellit me interdum ut te hortari velim. sed me
ipse revoco; non enim dubito quin, quod me valde velle putes, in eo tu me ipsum
cupiditate vincas. itaque istuc iam pro facto habeo.
exspecto quid istis placeat de epistula ad Caesarem.
Nicias te, ut debet, amat vehementerque tua sui memoria delectatur.
ego vero Peducaeum nostrum vehementer diligo; nam et quanti
patrem feci, †totum in hunc† ipsum per se aeque amo atque illum
amavi, te vero plurimum qui hoc ab utroque nostrum fieri velis. si hortos
inspexeris et si de epistula certiorem me feceris, dederis mihi quod ad te
scribam; si minus, scribam tamen aliquid. numquam enim deerit.