Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10
Scr. in Tusculano inter a. d. xiiii et xi K. Quint. a. 709
(45).
CICERO ATTICO salutem
minime miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri
periculi genera. quis enim hoc timeret quod neque acciderat antea nec
videbatur natura ferre ut accidere posset? omnia igitur metuenda.
sed illud παρὰ τὴν ἱστορίαν, tu
praesertim, me reliquum consularem. quid? tibi Servius quid
videtur? quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi praesertim qui
non minus bene actum cum illis putem. quid enim sumus aut quid esse possumus?
domin an foris? quod nisi mihi hoc venisset in mentem scribere ista nescio
quae, quo verterem me non haberem.
ad
Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, κοινότερα quaedam et πολιτικώτερα.
faciendum certe aliquid est; valde enim desiderat.
Brutus si quid egerit, curabis ut sciam; cui quidem quam primum agendum
puto, praesertim si statuit. sermunculum enim omnem aut restinxerit aut
sedarit. sunt enim qui loquantur etiam mecum. sed haec ipse
optime, praesertim si etiam tecum loquetur.
mihi est
in animo proficisci xi Kal. hic enim nihil habeo quod agam, ne hercule
illic quidem nec usquam sed tamen aliquid illic. hodie Spintherem exspecto.
misit enim Brutus ad me. per litteras purgat
Caesarem de interitu Marcelli; in quem ne si insidiis quidem
ille interfectus esset caderet ulla suspicio. nunc vero cum de
Magio constet, nonne furor eius causam omnem sustinet? plane
quid sit non intellego. explanabis igitur. quamquam nihil habeo
quod dubitem nisi ipsi Magio quae fuerit causa amentiae; pro quo quidem
etiam sponsor sum factus. et nimirum id fuit. solvendo enim non
erat. credo eum petisse a Marcello aliquid et illum,
†aut erat†, constantius respondisse.