Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
13.30
commodum ad te miseram Demean quom Eros ad me venit. sed in eius epistula nihil erat novi nisi auctionem
biduum. ab ea igitur, ut scribis, et velim confecto negotio Faberiano; quem quidem negat Eros hodie, cras mane putat. a te colendus est; istae autem κολακεῖαι?at non longe absunt a scelere. te, ut spero, perendie.
mi, sicunde potes, erues qui decem legati Mummio fuerint. Polybius non nominat. ego memini Albinum consularem et Sp. Mummium; videor audisse ex Hortensio Tuditanum. sed in Libonis annali xiiii annis post praetor est factus Tuditanus quam consul Mummius. non sane quadrat. volo aliquem Olympiae aut ubi visum πολιτικὸν σύλλογον more Dicaearchi familiaris tui.