Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.32
alteram a te epistulam cum hodie accepissem, nolui te una mea contentum.
tu vero age, quod scribis, de Faberio. in eo enim
totum est positum id quod cogitamus; quae cogitatio si non incidisset, mihi crede, istuc
ut cetera non laborarem. quam ob rem, ut facis (istuc enim addi nihil
potest), urge, insta, perfice.
Dicaearchi
περὶ ψυχῆσ utrosque velim mittas et καταβάσεωσ. Τριπολιτικὸν non
invenio et epistulam eius quam ad Aristoxenum misit. tris eos
libros maxime nunc vellem; apti essent ad id quod cogito.
Torquatus
Romae est. misi ut tibi daretur. Catulum et
Lucullum, ut opinor, antea. his libris nova prohoemia sunt
addita quibus eorum uterque laudatur. eas litteras volo habeas et sunt
quaedam alia. et quod ad te de decem legatis scripsi
parum intellexisti, credo, quia διὰ σημείων
scripseram. de
C. Tuditano enim quaerebam quem ex Hortensio audieram
fuisse in decem. eum video in Libonis praetorem P.
Popilio
P. Rupilio
coss.
Annis xiiii ante quam praetor factus est legatus esse potuisset, nisi
admodum sero quaestor est factus? quod non arbitror. video enim curulis
magistratus eum legitimis annis perfacile cepisse. Postumium autem cuius
statuam in Isthmo meminisse te dicis nesciebam fuisse. is autem
est qui cos. cum L.
Lucullo fuit; quem tu mihi addidisti sane ad illum σύλλογον personam idoneam. videbis igitur, si poteris, ceteros,
ut possimus πομπεῦσαι καὶ τοῖσ προσώποισ.