Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
33
Scr. in Tusculano iii Non. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
O neglegentiam miram! semelne putas mihi dixisse
Balbum et Faberium professionem relatam? qui etiam eorum
iussu miserim qui profiteretur. ita enim oportere dicebant.
professus est Philotimus libertus. nosti, credo,
librarium.
sed scribes et quidem confectum. ad
Faberium, ut tibi placet, litteras misi, cum Balbo autem puto
te aliquid fecisse †H in Capitolio†. in
Vergilio mihi nulla est δυσωπία.
nec enim eius causa sane debeo et, si emero, quid erit quod postulet?
sed videbis ne is tum sit in Africa ut Caelius.
de nomine tu videbis cum
Cispio; sed si Plancus destinat, tum habet res difficultatem.
te ad me venire uterque nostrum cupit; sed ista res nullo modo
relinquenda est. Othonem quod speras posse vinci sane bene narras.
de aestimatione, ut scribis, cum agere coeperimus; etsi nihil scripsit nisi
de modo agri. cum
Pisone, si quid poterit. Dicaearchi librum accepi et καταβάσεωσ †exspecto†.
* * * negotium dederis, reperiet ex eo libro in quo
sunt servatus consulta Cn. Cornelio L.
Mummio
coss. de
Tuditano autem quod putas, εὔλογον est
tum illum, quoniam fuit ad Corinthum (non enim temere dixit
Hortensius), aut quaestorem aut tribunum mil.
fuisse, idque potius credo. tu de Antiocho scire poteris
†vide etiam†, quo anno quaestor aut tribunus mil. fuerit; si
neutrum †ea de† in praefectis an in contubernalibus fuerit, modo
fuerit in eo bello.