Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.33A
de
Varrone loquebamur: lupus in fabula. venit enim ad me et quidem
id temporis ut retinendus esset. sed ego ita egi ut non scinderem paenulam.
memini enim tuum
"et multi erant nosque imparati."
quid refert? paulo post C. Capito cum
T. Carrinate. horum ego vix attigi paenulam.
tamen remanserunt ceciditque belle. sed casu sermo a
Capitone de urbe augenda, a ponte Mulvio
Tiberim duci secundum montis Vaticanos, campum
Martium coaedificari, illum autem campum Vaticanum fieri
quasi Martium campum.
"quid ais?"
inquam;
"at
ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos hortos."
"cave facias"
inquit;
"nam ista lex perferetur; vult enim
Caesar."
audire me facile passus sum, fieri autem moleste fero. sed tu quid
ais? quamquam quid quaero? nosti diligentiam
Capitonis in rebus novis perquirendis. non concedit
Camillo. facies me igitur certiorem de Idibus.
ista enim me res adducebat. eo adiunxeram ceteras quas consequi
tamen biduo aut triduo post facile potero.
te tamen in via confici minime volo; quin etiam Dionysio
ignosco. de
Bruto quod scribis, feci ut ei liberum esset, quod ad me attineret.
scripsi enim ad eum heri Idibus eius opera mihi nihil opus
esse.