Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.35
o rem indignam! gentilis tuus urbem auget quam hoc biennio primum vidit et
ei parum magna visa est quae etiam ipsum capere potuerit. hac de re igitur
exspecto litteras tuas. Varroni scribis te, simul ac venerit.
dati igitur iam sunt nec tibi integrum est, hui, si scias quanto periculo
tuo! aut fortasse litterae meae te retardarunt; sed eas nondum legeras cum
has proximas scripsisti. scire igitur aveo quo modo res se habeat.
36
de
Bruti amore vestraque ambulatione etsi mihi nihil novi adfers sed idem quod
saepe, tamen hoc audio libentius quo saepius, eoque mihi iucundius est quod tu eo
laetaris certiusque eo est quod a te dicitur.