Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
37
Scr. in Tusculano iv Non. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
has alteras hodie litteras. de
Xenonis nomine et de Epiroticis
x_x_x_x_ nihil potest fieri nec commodius nec aptius quam ut
scribis. id erat locutus mecum eodem modo Balbus minor.
nihil novi sane nisi Hirtium cum Quinto acerrime
pro me litigasse; omnibus eum locis furere maximeque in conviviis cum multa de me tum
redire ad patrem; nihil autem ab eo tam
ἀξιοπίστωσ dici quam alienissimos nos esse a
Caesare; fidem nobis habendam non esse, me vero etiam cavendum (φοβερὸν ἂν ἦν nisi viderem scire regem me animi
nihil habere), Ciceronem vero meum vexari; sed id quidem arbitratu suo.
laudationem
Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario quam tuas
acceperim litteras. eam tu igitur, si me amas, curabis, si modo mittetur,
isto modo mittendam Domitio et Bruto.
de gladiatoribus, de ceteris quae scribis ἀνεμοφόρητα, facies me cotidie certiorem. velim, si tibi
videtur, appelles Balbum et Offilium. de auctione
proscribenda equidem locutus sum cum Balbo. placebat (puto
conscripta habere Offilium omnia; habet et Balbus) sed
Balbo placebat propinquum diem et Romae; si
Caesar moraretur, posse diem differri. sed is quidem adesse
videtur. totum igitur considera; placet enim Vestorio.