Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
39
CICERO ATTICO salutem
o incredibilem vanitatem! ad patrem "domo sibi carendum propter matrem," ad matrem plenam pietatis. hic autem iam languescit et ait sibi illum iure iratum.
sed utar tuo consilio; "σκολιὰ" enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam sed invitus; valde enim in scribendo haereo. " Brutum " inquis "eadem." scilicet; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret. nec enim inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam litteram ad me. sed tamen scire aveo qualis ei totius itineris summa fuerit.
libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime Φαίδρου περὶ Θεῶν et .