Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
4
Scr. in Tusculano K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
habeo munus a te elaboratum decem legatorum: et quidem de
Tuditano idem puto. nam filius anno post quaestor
fuit quam consul Mummius. sed quoniam saepius de nominibus
quaeris quid placeat, ego quoque tibi saepius respondeo placere. si quid
poteris, cum Pisone conficies; Avius enim videtur in officio
futurus. velim ante possis, si minus, utique simul simus quom
Brutus veniet in Tusculanum. magni interest mea
una nos esse. scies autem qui dies is futurus sit, si puero negotium dederis
ut quaerat.