Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
13.42
venit ille ad me καὶ. et ego, "σὺ δὲ δὴ τί σύννους;" "rogas?" inquit, "quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe!" "quae vis igitur?" inquam. "aes" inquit "alienum et tamen ne viaticum quidem." hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille, "sed me maxime angit avunculus." "quidnam?" inquam. "quod mihi" inquit "iratus est." "cur pateris?" inquam, "malo enim ita dicere quam cur committis?" "non patiar" inquit, "causam enim tollam." et ego, "rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae." "quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. nunc nihil mihi tanti est. faciam quod volunt." "feliciter velim" inquam "teque laudo. sed quando?" "nihil ad
me" inquit "de tempore, quoniam rem probo." "at ego" inquam "censeo prius quam proficiscaris. ita patri quoque morem gesseris."
"faciam" inquit "ut censes." hic dialogus sic conclusus est.
sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas Ianuarias; aderis igitur. scripseram iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. opinor augures velle habere ad templum effandum. Eatur; μὴ σκόρδου. videbimus te igitur.