Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.48
heri nescio quid in strepitu videor exaudisse cum diceres te in
Tusculanum venturum. quod utinam! iterum utinam! tuo tamen
commodo. Lepta me rogat ut, si quid sibi opus sit, accurram; mortuus enim
Babullius. Caesar, opinor, ex uncia etsi nihil adhuc; sed
Lepta ex triente. veretur autem ne non liceat tenere
hereditatem, ἀλόγωσ omnino, sed veretur tamen.
is igitur si accierit, accurram; si minus, non ante
quam necesse erit. tu
Pollicem, cum poteris.
laudationem
Porciae tibi misi correctam. adeo properavi ut, si forte aut
Domitio filio aut Bruto mitteretur, haec mitteretur.
id si tibi erit commodum magno opere cures velim et velim M.
Varronis et Olli mittas laudationem, Olli utique.
nam illam legi, volo tamen regustare. quaedam enim vix mihi
credo legisse me.