Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
49
Scr. in Tusculano circ xiii K. Sept a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
Atticae primum salutem (quam equidem ruri esse arbitror; multam igitur
salutem) et Piliae. de
Tigellio, si quid novi. qui quidem, ut mihi Gallus
Fadius scripsit, μέμψιν ἀναφέρει mihi
quandam iniquissimam, me Phameae defuisse cum eius causam recepissem.
quam quidem receperam contra pueros Octavios Cn. filios non
libenter; sed Phameae causa volebam. erat enim, si meministi, in
consulatus petitione per te mihi pollicitus si quid opus esset; quod ego perinde tuebar
ac si usus essem. is ad me venit dixitque iudicem operam dare sibi
constituisse eo die ipso quo de Sestio nostro lege Pompeia in
consilium iri necesse erat. scis enim dies illorum iudiciorum praestitutos
fuisse. respondi non ignorare eum quid ego deberem Sestio.
quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. ita
tum ille discessit iratus. puto me tibi narrasse. non laboravi
scilicet nec hominis alieni iniustissimam iracundiam mihi curandam putavi.
Gallo autem narravi, cum proxime Romae fui, quid audissem
neque nominavi Balbum minorem. habuit suum negotium
Gallus ut scribit. ait illum dicere me
animi conscientia quod Phamean destituissem de se suspicari. qua re tibi
hactenus mando, de illo nostro, si quid poteris, exquiras, de me ne quid labores.
est bellum aliquem libenter odisse et quem ad modum non
omnibus dormire, ita non omnibus servire. etsi me hercule, ut tu
intellegis, magis mihi isti serviunt, si observare servire est.