Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.50
admonitus quibusdam tuis litteris ut ad Caesarem uberiores
litteras mittere instituerem, cum mihi Balbus nuper in
Lanuvino dixisset se et Oppium scripsisse ad
Caesarem me legisse libros contra Catonem et vehementer
probasse, conscripsi de iis ipsis libris epistulam Caesari quae deferretur
ad Dolabellam; sed eius exemplum misi ad Oppium et
Balbum scripsique ad eos ut tum deferri ad Dolabellam
iuberent meas litteras si ipsi exemplum probassent. ita mihi rescripserunt
nihil umquam se legisse melius epistulamque meam iusserunt dari Dolabellae.
Vestorius ad me scripsit ut iuberem mancipio dari servo suo pro mea parte
Hetereio cuidam fundum Brinnianum ut ipse ei Puteolis recte mancipio dare
posset. eum servum, si tibi videbitur, ad me mittes; opinor enim ad te etiam
scripsisse Vestorium.
de adventu Caesaris idem quod a te mihi scriptum est ab
Oppio et Balbo. miror te nihildum cum
Tigellio, velut hoc ipsum, quantum acceperit: prorsus aveo scire nec
tamen flocci facio.
quaeris quid cogitem de obviam itione. quid censes nisi
Alsium? et quidem ad Murenam de hospitio
scripseram, sed opinor cum Matio profectum. Sallustius igitur
urgebitur.
scripto iam superiore versiculo Eros mihi dixit sibi
Murenam liberalissime respondisse. eo igitur utamur.
nam
Silius culcitas non habet. Dida autem, opinor, hospitibus
totam villam concessit.