Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.6
de aquae ductu probe fecisti. columnarium vide ne nullum debeamus; quamquam
mihi videor isse a
Camillo commutatam esse legem.
Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam solitudinem
Catonis? nec coheredibus solum Herennianis sed
etiam, ut scis (tu enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam
pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia sumpserat.
sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram
voluntatem. coram igitur ut scribis, constituemus quem ad modum rem
explicemus. quod reliquos coheredes convenisti, plane bene.
quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo eius exemplum;
sed tamen salvum est et ait Tiro te habere oportere et, ut recordor, una
cum illius obiurgatoria tibi meam quoque quam ad eum rescripseram misi.
iudiciali molestia ut caream videbis.